BELICA

BELICA
BELICA
urbs Galliae in Bressia provinc. et in Beugea tractu, Francici iuris, ab A. C. 1600. Non longe a Rhodano. Baudran. In Notitia quadam provinciarum et civitatum; quam ex Bibliotheca Petaviana eruit publicavitque Andreas Chesnius; memoratur civitas Belicensium, quae antea (ut falso additur) castrum Argentariense vocabatur, et in provincia Maxima Sequanorum quartô locô ponitur. Robertus Autissiodorensis Belismam, alias Belisamam conrupte vocat in rovinc. Maxima Sequanorum; ceteri Belicensem civitatem; nonnulli et Bellicensem: quam in Burgundia vel in Sapaudia sub Mettopoli Bisuntina sive Vesontione collocant ultimô locô post Basiliam et Lausanam. Belioca Nostris vocatur Beley, alias Bellay, non procul a Rhodano, inter flumen et montes in Brexia posita civitas, cui et oppidum Sesselium, Seissel, ad Rhodanum inter Belicum et Genevam medium contribuitur. Hanc urbem in A. C. 858. Annales Bertiniani Episcopatum Bilisium; Massonus Bellicium nuncupat, et maiorem eius Ecclesiam a Rodulfo Ignavo, Rege Iurensi conditam esse ait, ac Iohannis Beptistae titulô censeri. Belligam Magno quasi Bellicam vocat. Belica sedes Episcopatus fuit ante annos MC. Quippe Vincentius Episcopus Ecclesiae Belicensis Synodo Parisiensi 2. regnante Childebertô Chlodovei Magni filiô, et Concilio Lugdunensi 2. Indictione 5. annô Guntchramni Principatus 6 . Christi 567. interfuit atque subscripsit: et florentius, alias Florentinus, Episcopus Ecclesiae Bellicensis Conciliô Cabilloni habitô iussu Chlodovei iunioris Francorum Regis. Nomen dedit Belica pago Belicensi, aut Bellicensi, quem quidam corrupte Bellovicensem appellant, vulgo le Bugey, alias le Beaugey, quae pars est Brexiae. Haec inter arbes fuit non provinciae modo, sed etiam Gentis Sequanorum. Est quippe in Brexia saltuve Brexio, quem in territorio Sequano ponit Aimoinus in l. 3. c. 81. nimirum a flumine Arari suburbanoque Cabillonensi usque ad flumen Rhodanum. Quare recte Amm. Marcellin. in l. 15. c. 11. de Rhodani cursu Lemanum egressi sic scribit: Und sine iactur a rerum Sa paudiam fertur et Sequanos; longeque progressus Viennensem latere sinistrô perstringit, dextrô Lugdunensem. Quippe constat Rhodanum, posteaquam lacum Lemanum egressus est; Sequanos inter et Sapaudos fluere, sive Provinciamd Maximam Sequanorum, a Sapaudia dividere, et sinistrô quidem latere apaudiam alluere, dextrô partem provinciae Sequanorum Brexiam dictam attingere, ubi est Sesselium oppidum in insula flum. Rhodani, et Belica urbs vetus, ac prisca Episcopatûs sedes, a Geneva 10. leucis, a colonia Equestri Noioduno circiter 14. distans. Vales. Notit. Galliae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Belica — Belica …   Deutsch Wikipedia

  • Belica — is a municipality in Međimurje County, Croatia. There are 3,509 inhabitants, absolute majority who are Croats (2001 census) …   Wikipedia

  • Bèlica — ž naselje u Međimurju …   Veliki rječnik hrvatskoga jezika

  • Belica — Bèlica ž DEFINICIJA naselje u Međimurju, 2498 stan. ONOMASTIKA pr. (etnik): Beličánec …   Hrvatski jezični portal

  • Belica —  Cette page d’homonymie répertorie les différents lieux partageant un même toponyme. Belica est un toponyme qui peut désigner : en  Croatie Belica, une municipalité située dans le comitat de Međimurje ; en …   Wikipédia en Français

  • belíca — e ž (í) rabi se samostojno ali kot prilastek 1. belkasta žival: kokoš belica 2. svetel sadež ali rastlina, ki ga rodi: češnja, figa belica; pesn. pšenica belica 3. nar. prekmursko jajce: ubiti belico v juho ◊ agr. belica konoplja z moškimi cveti; …   Slovar slovenskega knjižnega jezika

  • Belica — Original name in latin Belica Name in other language Belica State code HR Continent/City Europe/Zagreb longitude 46.40417 latitude 16.51833 altitude 153 Population 2521 Date 2012 01 19 …   Cities with a population over 1000 database

  • Belica — Sp Bèlica Ap Belica L Kroatija …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Belica — Sp Belicà Ap Белица/Belitsa L u. ir g tės Bulgarijoje …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Belica — Sp Bèlica Ap Беліца/Byelitsa baltarusiškai (gudiškai) Ap Белица/Belitsa rusiškai L V Baltarusija …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”